# Civil War 6.681-734

Lucan, Civil War, Lines 6.681-6.734. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/civil-war/6.681

Quo postquam viles, nec habentes nomina pestes
Contulit: infando saturatas carmine frandes,
Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis
Excantare deos, confudit murmura primum
Dissona, et humanae multum discordia linguae.
Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis,
Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.
Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantu
Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum:
Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:
Et rector terrae, quem longa in saecula torquet
Mors dilata deum: Styx, et, quos nulla meretur
Thessalis Elysios: coelum matremque perosa
Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam
Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae:
Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo
Spargis nostra cani: repetitaque fila sorores
Tracturae: tuque o flagrantis portitor undae,
Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris:
Exaudite preces, si vos satis ore nefando
Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris
Humanis ieiuna cano, si pectora plena
Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans,
Imposui, victurus erat: parete precanti.
Non in Tartareo latitantem poscimus antro,
Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata
Descendentem animam: primo pallentis hiatu
Haeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbas
Ad manes ventura semel. Ducis omina nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
Si bene de vobis civilia bella merentur.
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,
Adspicit adstantem proiecti corporis umbram,
Exanimes artus invisaque claustra timentem
Carceris antiqui. Pavet ire in pectus apertum
Visceraque, et ruptas letali volnere fibras.
Ah miser, extremum cui mortis munus inique
Eripitur, non posse mori. Miratur Erichtho
Has fatis licuisse moras, irataque morti
Verberat immotum vivo serpente cadaver:
Perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas
Manibus illatrat, regnique silentia rupit:
Tisiphone, vocisque meae secura Megaera,
Non agitis saevis Erebi per inane flagellis
Infelicem animam? Iam vos ego nomine vero
Eliciam, Stygiasque canes in luce superna
Destituam: per busta sequar, per funera custos;

---

Lucan, Civil War, ed. Karl Hermann Weise. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0917/phi001/phi0917.phi001.perseus-lat2.xml.
