Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.95-6.137
Lucan, Civil War 6.95-137
Not analysed yet
Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:
Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo
Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
Sed languor cum morte venit: turbaque cadentum
Aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis
Corpora. Nam miseros ultra tentoria cives
Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer,
Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.
At liber terrae spatiosis collibus hostis
Aere non pigro, nec inertibus angitur undis:
Sed patitur saevam, veluti circumdatus arcta
Obsidione, famem. Nondum surgentibus altam
In segetem culmis, cernit miserabile vulgus
In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos,
Et foliis spoliare nemus, letumque minantes
Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
Quaeque per abrasas utero demittere fauces,
Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
Ut primum libuit ruptis evadere claustris
Pompeio, cunctasque sibi permittere terras:
Non obscura petit latebrosae tempora noctis,
Et raptum furto, soceri cessantibus armis,
Dedignatur iter: latis exire ruinis
Quaerit, et impulso turres confringere vallo,
Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
Opportuna tamen valli pars visa propinqui,
Quam Minuci castella vocant, et confraga densis
Arboribus dumeta tegunt. Huc pulvere nullo
Proditus agmen agit, subitusque ad moenia venit.
Tot simul e campis Latiae fulsere volucres:
Tot cecinere tubae. Ne quid victoria ferro
Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes.
Quod solum valuit virtus, iacuere peremti,
Debuerant quo stare loco: qui vulnera ferrent
Iam deerant, nimbusque ferens tot tela peribat.
Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus.