Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 7.470-7.513
Lucan, Civil War 7.470-513
Not analysed yet
Di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
Sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
Cuius torta manu commisit lancea bellum,
Primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
O praeceps rabies, cum Caesar tela teneret,
Inventa est prior ulla manus! Tunc stridulus aer
Elisus lituis, conceptaque classica cornu:
Tunc ausae dare signa tubae: tunc aethera tendit,
Extremique fragor convexa irrupit Olympi,
Unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
Excepit resonis clamorem vallibus Aemus,
Peliacisque dedit rursus geminare cavernis:
Pindus agit fremitus, Pangaeaque saxa resultant,
Oetaeaeque gemunt rupes: vocesque furoris
Expavere sui tota tellure relatas.
Spargitur innumerum diversis missile votis.
Vulnera pars optat, pars terrae figere tela,
Ac puras servare manus. Rapit omnia casus,
Atque incerta facit, quos vult, Fortuna nocentes.
Sed quota pars cladis iaculis ferroque volanti
Exacta est? Odiis solus civilibus ensis
Sufficit, et dextras Romana in viscera ducit.
Pompeii densis acies stipata catervis,
Iunxerat in seriem nexis umbonibus arma:
Vixque habitura locum dextras ac tela movendi,
Constiterat, gladiosque suos compressa tenebat.
Praecipiti cursu vesanum Caesaris agmen
In densos agitur cuneos: perque arma, per hostem
Quaerit iter. Qua torta graves lorica catenas
Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus,
Hac quoque perventum est ad viscera: totque per arma
Extremum est, quod quisque ferit. Civilia bella
Una acies patitur, gerit altera: frigidus inde
Stat gladius; calet omne nocens a Caesare ferrum.
Nec Fortuna diu, rerum tot pondera vertens,
Abstulit ingentes, fato torrente, ruinas.
Ut primum toto diduxit cornua campo
Pompeianus eques, bellique per ultima fudit:
Sparsa per extremos levis armatura maniplos
Insequitur, saevasque manus immittit in hostem.
Illic, quaeque suo miscet gens proelia telo,
Romanus cunctis petitur cruor. Inde sagittae,
Inde faces et saxa volant, spatioque solutae
Aeris et calido liquefactae pondere glandes.