Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 7.647-7.693
Lucan, Civil War 7.647-693
Not analysed yet
Iam Magnus transisse deos Romanaque fata
Senserat infelix; tota vix clade coactus
Fortunam damnare suam. Stetit aggere campi
Eminus, unde omnes sparsas per Thessala rura
Adspiceret clades, quae bello obstante latebant.
Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa,
Ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
Mersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae:
Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
Sustinuit dignos etiam nunc credere votis
Coelicolas, volvitque sui solatia casus:
Parcite; ait, superi, cunctas prosternere gentes:
Stante potest mundo, Romaque superstite, Magnus
Esse miser. Si plura iuvant mea vulnera, coniux
Est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.
Civiline parum est bello si meque meosque
Obruis? exiguae clades sumus, orbe remoto?
Omnia quid laceras, quid perdere cuncta laboras?
Iam nihil est, Fortuna, meum. Sic fatur: et arma
Signaque et adflictas omni iam parte catervas
Circuit, et revocat matura in fata ruentes,
Seque negat tanti. Nec deerat robur in enses
Ire duci, iuguloque pati vel pectore letum:
Sed timuit, strato miles ne corpore Magni
Non fugeret, supraque ducem procumberet orbis:
Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
Nequidquam. Infelix, socero spectare volenti
Praestandum est ubicumque capit. Sed tu quoque, coniux
Caussa fugae, vultusque tui: fatisque probatum est
Te praesente mori. Tunc Magnum concitus aufert
A bello sonipes, non tergo tela paventem,
Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus
Maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. Non impare vultu
Adspicis Emathiam: nec te videre superbum
Prospera bellorum, nec fractum adversa videbunt:
Quamque fuit laeto per tres infida triumphos,
Tam misero Fortuna minor. Iam pondere fati
Deposito securus abis: nunc tempora laeta
Respexisse vacat: spes numquam implenda recessit:
Quid fueris, nunc scire licet. Fuge proelia dire,
Ac testare deos, nullum, qui perstet in armis,
Iam tibi, Magne, mori: ceu flebilis Africa damni,
Et ceu Munda nocens, Pharioque a gurgite cladess,
Sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae.