# Civil War 7.743-796

Lucan, Civil War, Lines 7.743-7.796. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/civil-war/7.743

Tot regum fortuna simul Magnique coacta
Exspectat dominos: propera praecedere, miles,
Quos sequeris: quascumque tuas Pharsalia fecit,
A victis rapiantur opes. Nec plura locutus,
Impulit amentes aurique cupidine caecos,
Ire super gladios supraque cadavera patrum,
Et caesos calcare duces. Quae fossa, quis agger
Sustineat pretium belli scelerumque petentes!
Scire volant, quanta fuerint mercede nocentes.
Invenere quidem spoliato plurima mundo
Bellorum in sumtus congestae pondera massae:
Sed non implevit cupientes omnia mentes.
Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri,
Quod legit dives summis Arimaspus arenis
Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:
Decipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes
Cespite patricio somnos: vacuumque cubile
Regibus infandus miles premit: inque parentum,
Inque toris fratrum posuerunt membra nocentes:
Quos agitat vesana quies, somnique furentes:
Thessalicam miseri versant in pectore pugnam.
Invigilat cunctis saevum scelus, armaque tota
Mente agitant, caputoque manus absente moventur,
Ingemuisse putes campos, terramque nocentem
Inspirasse animas, iniectumque aera totum
Manibus, et superam Stygia formidine noctem.
Exigit a miseris tristes victoria poenas,
Sibilaque et flammas infert sopor: umbra peremti
Civis adest: sua quemque premit terroris imago.
Ille senum vultus, iuvenum videt ille figuras:
Hunc agitant totis fraterna cadavera somnis:
Pectore in hoc pater est: omnes in Caesare manes.
Haud alios, nondum Scythica purgatus in ara,
Eumenidum vidit vultus Pelopeius Orestes:
Nec magis adtonitos animi sensere tumultus,
Cum fureret, Pentheus, aut cum desisset, Agave.
Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit,
Aut ultrix visura dies, stringente senatu,
Illa nocte premunt: hunc infera monstra flagellant.
Heu quantum poenae misero mens conscia donat,
Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis
Pompeio vivente videt! Tamen omnia passo
Postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
Nulla loci facies revocat feralibus arvis
Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore
Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles
Corpora, depressos in tabem spectat acervos,
Et Magni numerat populos: epulisque paratur
Ille locus, vultus ex quo faciesque iacentum
Agnoscat. Iuvat Emathiam non cernere terram,
Et lustrare oculis campos sub clade latentes:
Fortunam superosque suos in sanguine cernit.

---

Lucan, Civil War, ed. Karl Hermann Weise. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0917/phi001/phi0917.phi001.perseus-lat2.xml.
