Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.395-8.443
Lucan, Civil War 8.395-443
Not analysed yet
Sed tua sors levior, quoniam mors ultima poena est,
Nec metuenda viris. At non Cornelia letum
Infando sub rege timet. Num barbara nobis
Est ignota Venus, quas ritu caeca ferarum
Polluit innumeris leges et foedera tedae
Coniugibus? thalamique patent secreta nefandi.
Inter mille nurus epulis vesana meroque
Regia non ullos exceptos legibus horret
Concubitus: tot femineis complexibus unum
Non lassat nox una marem. Iacuere sorores
In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.
Damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
Oedipodionias infelix fabula Thebas:
Parthorum dominus quoties sic sanguine mixto
Nascitur Arsacides! Cui fas implere parentem,
Quid rear esse nefas? Proles tam clara Metelli
Stabit barbarico coniux millesima lecto:
Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
Hanc sciet et Crassi: ceu pridem debila fatis
Assyriia, trahitur cladis captiva vetustae.
Haereat Eoae vulnus miserabile sortis;
Non solum auxilium funesto a rege petisse,
Sed gessisse prius bellum civile pudebit.
Nam quod apud populos crimen socerique tuumque
Maius erit, quam quod, vobis miscentibus arma,
Crassorum vindicta perit? Incurrere cuncti
Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent
Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
Imperii nudare latus, dum perfida Susa
In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
Assyriae paci finem, Fortuna, precamur:
Et, si Thessaliae bellum civile peractum est,
Ad Partho, qui vicit, eat. Gens unica mundi est,
De qua Caesareis possim gaudere triumphis.
Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittis
Ingeret has voces? Tu, quem post funera nostra
Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
Ad foedus pacemque venis? Tunc plurima cladis
Occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
Lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
Obruit Euphrates, et nostra cadavera Tigris
Detulit in terras, ac reddidit. Ire per ista
Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem
Thessalia placare potes. Quin respicis orbem
Romanum? Si regna times proiecta sub Austro,
Infidumque Iubam, petimus Pharon arvaque Lagi.