Latin · ~8 min · Dactylic hexameter
Lines 8.625-8.671
Lucan, Civil War 8.625-671
Not analysed yet
Fata tibi longae fluxerunt prospera vitae:
Ignorant populi, si non in morte probaris,
An scieris adversa pati. Ne cede pudori,
Auctoremque dole fati. Quacumque feriris,
Crede manum soceri. Spargant lacerentque licebit,
Sum tamen, o superi, felix, nullique potestas
Hoc auferre deo. Mutantur prospera vitae:
Non fit morte miser. Videt hanc Cornelia caedem,
Pompeiusque meus. Tanto patientius, oro,
Claude, dolor, gemitus: natus coniuxque, peremptum
Si mirantur, amant. Talis custodia Magno
Mentis erat: ius hoc animi morientis habebat.
At non tam patiens Cornelia cernere saevum
Quam perferre nefas, miserandis aethera complet
Vocibus: o coniunx, ego te scelerata peremi:
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos,
Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud
A superis immisse caput, vel Caesaris irae
Vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus,
Qua votum est victo. Poenas non morte minores
Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
Libera bellorum, quae matrum sola per undas
Et per castra comes, nullis absterrita fatis,
Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?
Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis
Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est
Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem:
Servor victori. Sic fata, interque suorum
Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.
At Magni cum terga sonent et pectora ferro,
Permansisse decus sacrae venerabile formae,
Iratamque deis faciem, nil ultima mortis
Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur
Qui lacerum videre caput. Nam saevus in ipso
Septimius sceleris maius scelus invenit actu:
Ac retegit sacros, scisso velamine, vultus
Semianimis Magni, spirantiaque occupat ora,
Collaque in obliquo ponit languentia transtro.