Latin · ~6 min · Dactylic hexameter
Lines 9.1071-9.1108
Lucan, Civil War 9.1071-1108
Not analysed yet
Misissem, Cleopatra, caput. Secreta quid arma
Movit, et inseruit nostro sua tela labori?
Ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus arvis
Ius gladio? vestris quaesita licentia regnis?
Non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
Te, Ptolemaee, feram? Frustra civilibus armis
Miscuimus gentes, si qua est hoc orbe potestas
Altera, quam Caesar: si tellus ulla duorum est.
Vertissem Latias a vestro litore proras:
Famae cura vetat, ne non damnasse ruentam,
Sed videar timuisse, Pharon. Nec fallere vos me
Credite victorem. Nobis quoque tale paratum
Litoris hospitium. Ne sic mea colla gerantur,
Thessaliae Fortuna facit. Maiore profecto,
Quam metui poterat, discrimine gessimus arma;
Exsilium generique minas Romamque timebam:
Poena fugae Ptolemaeus erat. Sed parcimus annis,
Donamusque nefas. Sciat hac pro caede tyrannus
Nil venia plus posse dari. Vos condite busto
Tanti colla ducis: sed non, ut crimina solum
Vestra tegat tellus; iusto date thura sepulchro
Et placate caput, cineresque in litore fusos
Colligite, atque unam sparsis date manibus urnam.
Sentiat adventum soceri, vocesque querentis
Audiat umbra pias. Dum nobis omnia praefert,
Dum vitam Phario mavult debere clienti,
Laeta dies rapta est populis: concordia mundo
Nostra perit. Caruere deis mea vota secundis,
Ut te complexus, positis felicibus armis,
Adfectus abs te veteres vitamque rogarem,
Magne, tuam: dignaque satis mercede laborum
Contentus, par esse tibi, tunc pace fideli
Fecissem, ut victus posses ignoscere divis
Fecisses, ut Roma mihi. Nec, talia fatus,
Invenit fletus comitem, nec turba querenti
Credidit: abscondunt gemitus, et pectora laeta
Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum
(O bona libertas!) cum Caesar lugeat, audeat.