Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.920-9.965
Lucan, Civil War 9.920-965
Not analysed yet
Et larices fumoque gravem serpentibus urunt
Abrotanum, et longe nascentis cornua cervi.
Sic nox tuta viris. At si quis peste diurna
Fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis,
Psyllorumque ingens et rapti pugna veneni.
Nam primum tacta designat membra saliva,
Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
Plurima tum volvit spumanti carmina lingua
Murmure continuo, nec dant suspiria cursus
Vulneris, aut minimum patiuntur fata tacere.
Saepe quidem pestis nigris inserta medullis
Excantata fugit: sed si quod tardius audit
Virus, et elicitum iussumque exire repugnat,
tunc superincumbens pallentia vulnera lambit,
Ore venena trahens, et siccat dentibus artus,
Extractamque tenens gelido de corpore mortem
Exspuit: et cuius morsus superaverit anguis,
Iam promtum Psyllis vel gustu nosse veneni.
Hoc igitur melior tandem Romana iuventus
Auxilio, late squalentibus errat in arvis.
Bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta
Vidit arenivagum surgens fugiensque Catonem.
Iamque illis magis atque magis durescere pulvis
Coepit, et in terram Libye spissata reverti.
Iamque procul rarae nemorum se tollere frondes:
Surgere congesto non culta mapalia culmo.
Quanta dedit miseris melioris gaudia terrae,
Cum primum saevos contra videre leones!
Proxima Leptis erat, cuius statione quietam
Exegere hiemem, nimbis flammisque carentem.
Caesar ut Emathia satiatus clade recessit,
Caetera curarum proiecit pondera, soli
Intentus genero: cuius vestigia frustra
Terris sparsa legens, fama duce tendit in undas,
Threiciasque legit fauces, et amore notatum
Aequor, et Heroas lacrimoso litore turres,
Qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
Non Asiam brevioris aquae disterminat usquam
Fluctus ab Europa, quamvis Byzantion arcto
Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu,
Euxinumque ferens parvo ruat ore Propontis.
Sigeasque petit famae mirator arenas,
Et Simoentis aquas, et Graio nobile busto
Rhoetion, et multum debentes vatibus umbras.
Circuit exustae nomen memorabile Troiae,
Magnaque Phoebei quaerit vestigia muri.