Latin · ~7 min
Book 1, lines 1.1.324-1.1.366
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 1.1.324-366
Not analysed yet
nunc quoque, ne lassum teneat priuata senectus,
bella nefanda parat suetus ciuilibus armis
et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum.
utque ferae tigres numquam posuere furorem,
quas, nemore Hyrcano matrum dum lustra secuntur,
altus caesorum pauit cruor armentorum,
sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum
durat, magne, sitis. nullus semel ore receptus
pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
quem tamen inueniet tam longa potentia finem?
quis scelerum modus est? ex hoc iam te, inprobe, regno
ille tuus saltem doceat descendere Sulla.
post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis
proelia barbarico uix consummata ueneno
ultima Pompeio dabitur prouincia Caesar,
quod non uictrices aquilas deponere iussus
paruerim? mihi si merces erepta laborum est,
his saltem longi non cum duce praemia belli
reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.
conferet exanguis quo se post bella senectus?
quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur
quae noster ueteranus aret, quae moenia fessis?
an melius fient piratae, Magne, coloni?
tollite iam pridem uictricia tollite signa:
uiribus utendum est quas fecimus. arma tenenti
omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt;
nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis:
detrahimus dominos urbi seruire paratae.'
dixerat; at dubium non claro murmure uolgus
secum incerta fremit. pietas patriique penates
quamquam caede feras mentes animosque tumentes
frangunt; sed diro ferri reuocantur amore
ductorisque metu. summi tum munera pili
Laelius emeritique gerens insignia doni,
seruati ciuis referentem praemia quercum,
'si licet,' exclamat 'Romani maxime rector
nominis, et ius est ueras expromere uoces,
quod tam lenta tuas tenuit patientia uires
conquerimur. deratne tibi fiducia nostri?
dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis
et dum pila ualent fortes torquere lacerti,
degenerem patiere togam regnumque senatus?
usque adeo miserum est ciuili uincere bello?