Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.98-1.1.145
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 1.1.98-145
Not analysed yet
temporis angusti mansit concordia discors
paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri
Crassus erat belli medius mora. qualiter undas
qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos
nec patitur conferre fretum, si terra recedat,
Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeua
arma ducum dirimens miserando funere Crassus
Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas,
Parthica Romanos soluerunt damna furores.
plus illa uobis acie, quam creditis, actum est,
Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.
diuiditur ferro regnum, populique potentis,
quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem,
non cepit fortuna duos. nam pignora iuncti
sanguinis et diro ferales omine taedas
abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua
intercepta manu. quod si tibi fata dedissent
maiores in luce moras, tu sola furentem
inde uirum poteras atque hinc retinere parentem
armatasque manus excusso iungere ferro,
ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.
morte tua discussa fides bellumque mouere
permissum ducibus. stimulos dedit aemula uirtus.
tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos
et uictis cedat piratica laurea Gallis,
Magne, times; te iam series ususque laborum
erigit inpatiensque loci fortuna secundi;
nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem
Pompeiusue parem. quis iustius induit arma
scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;
uictrix causa deis placuit sed uicta Catoni.
nec coiere pares. alter uergentibus annis
in senium longoque togae tranquillior usu
dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor
multa dare in uolgus, totus popularibus auris
inpelli plausuque sui gaudere theatri,
nec reparare nouas uires, multumque priori
credere fortunae. stat magni nominis umbra,
qualis frugifero quercus sublimis in agro
exuuias ueteris populi sacrataque gestans
dona ducum nec iam ualidis radicibus haerens
pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos
effundens trunco, non frondibus, efficit umbram,
et quamuis primo nutet casura sub Euro,
tot circum siluae firmo se robore tollant,
sola tamen colitur. sed non in Caesare tantum
nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus
stare loco, solusque pudor non uincere bello.