Latin · ~7 min
Book 10, lines 10.1.382-10.1.424
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 10.1.382-424
Not analysed yet
quem metuis, par huius erat. non sanguine clari
(quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus:
ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos
in nostras fortuna manus: en, altera uenit
uictima nobilior. placemus caede secunda
Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus
hoc praestare potest, Pompei caede nocentis
ut populus Romanus amet. quid nomina tanta
horremus uiresque ducis, quibus ille relictis
miles erit? nox haec peraget ciuilia bella
inferiasque dabit populis et mittet ad umbras
quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces
Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuuentus
hoc regi, Romana sibi. tu parce morari.
plenum epulis madidumque mero Venerique paratum
inuenies: aude, superi tot uota Catonum
Brutorumque tibi tribuent.' non lentus Achillas
suadenti parere nefas haud clara mouendis,
ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma
ullius clangore tubae: temere omnia saeui
instrumenta rapit belli. pars maxima turbae
plebis erat Latiae, sed tanta obliuio mentis
cepit in externos corrupto milite mores
ut duce sub famulo iussuque satellitis irent
quos erat indignum Phario parere tyranno.
nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur,
uenalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:
aere merent paruo, iugulumque in Caesaris ire
non sibi dant. pro fas! ubi non ciuilia bella
inuenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto
ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis
dextera quod debet superis, nullique uacare
fas est Romano. Latium sic scindere corpus
dis placitum: non in soceri generique fauorem
discedunt populi; ciuilia bella satelles
mouit, et in partem Romani uenit Achillas;
et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent
hae uincent partes. aderat maturus uterque,
et districta epulis ad cunctas aula patebat
insidias, poteratque cruor per regia fundi
pocula Caesareus mensaeque incumbere ceruix.