Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.1-2.1.44
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 2.1.1-44
Not analysed yet
Iamque irae patuere deum manifestaque belli
signa dedit mundus legesque et foedera rerum
praescia monstrifero uertit natura tumultu
indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,
sollicitis uisum mortalibus addere curam,
noscant uenturas ut dira per omina clades?
siue parens rerum, cum primum informia regna
materiamque rudem flamma cedente recepit,
fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet
se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem
fatorum inmoto diuisit limite mundum,
siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur
fertque refertque uices et habet mortalia casus,
sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
mens hominum fati; liceat sperare timenti.
ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
constatura fides superum, ferale per urbem
iustitium; latuit plebeio tectus amictu
omnis honos, nullos comitata est purpura fasces.
tum questus tenuere suos magnusque per omnis
errauit sine uoce dolor. sic funere primo
attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
conclamata iacent nec mater crine soluto
exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,
sed cum membra premit fugiente rigentia uita
uoltusque exanimes oculosque in morte minaces,
necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens
miraturque malum. cultus matrona priores
deposuit maestaeque tenent delubra cateruae:
hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro
adflixere solo, lacerasque in limine sacro
attonitae fudere comas uotisque uocari
adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
diuisere deos, et nullis defuit aris
inuidiam factura parens. quarum una madentis
scissa genas, planctu liuentis atra lacertos,
'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,
nunc laniate comas neue hunc differte dolorem
et summis seruate malis. nunc flere potestas
dum pendet fortuna ducum: cum uicerit alter
gaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit.
nec non bella uiri diuersaque castra petentes
effundunt iustas in numina saeua querellas.