Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.139-2.1.185
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 2.1.139-185
Not analysed yet
Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.
ille quod exiguum restabat sanguinis urbi
hausit; dumque nimis iam putria membra recidit
excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
qua morbi duxere, manus. periere nocentes,
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
tum data libertas odiis, resolutaque legum
frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur
sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia uictor
iusserat. infandum domini per uiscera ferrum
exegit famulus, nati maduere paterno
sanguine, certatum est cui ceruix caesa parentis
cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.
busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis
corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
hic se praecipiti iaculatus pondere dura
dissiluit percussus humo, mortesque cruento
uictori rapuere suas; hic robora busti
exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.
colla ducum pilo trepidam gestata per urbem
et medio congesta foro: cognoscitur illic
quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum
uidit Bistonii stabulis pendere tyranni,
postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
tot laceros artus Pisaea fleuit in aula.
cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
amisere notas, miserorum dextra parentum
colligit et pauido subducit cognita furto.
meque ipsum memini, caesi deformia fratris
ora rogo cupidum uetitisque inponere flammis,
omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis
perque omnis truncos, cum qua ceruice recisum
conueniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes
placatos Catuli referam? cum uictima tristis
inferias Marius forsan nolentibus umbris
pendit inexpleto non fanda piacula busto,
cum laceros artus aequataque uolnera membris
uidimus et toto quamuis in corpore caeso
nil animae letale datum, moremque nefandae
dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti.
auolsae cecidere manus exsectaque lingua
palpitat et muto uacuum ferit aera motu.
hic aures, alius spiramina naris aduncae
amputat, ille cauis euoluit sedibus orbes
ultimaque effodit spectatis lumina membris.