Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.430-2.1.477
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 2.1.430-477
Not analysed yet
tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello
uomere, piniferis amplexus rupibus omnis
indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
extenditque suas in templa Lacinia rupes,
longior Italia, donec confinia pontus
solueret incumbens terrasque repelleret aequor,
at, postquam gemino tellus elisa profundo est,
extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso
gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis
Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agros
atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
bella gerat. non tam portas intrare patentis
quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono
arua premi quam si ferro populetur et igni.
concessa pudet ire uia ciuemque uideri.
tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore
ancipites, quamquam primo terrore ruentis
cessurae belli, denso tamen aggere firmant
moenia et abrupto circumdant undique uallo,
saxorumque orbes et quae super eminus hostem
tela petant altis murorum turribus aptant.
pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster
flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur,
si rursus tellus pulsu laxata tridentis
Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,
quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem
aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro
uindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes
terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.
nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis
Caesaris audito conuersus nomine Sulla.
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
per diuersa ruens neclecto moenia tergo,
qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arce
Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat
deuertitque acies, solusque ex agmine tanto
dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes
his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis
Parthorum seducta metu, qua Gallica damna
suppleuit Magnus, dumque ipse ad bella uocaret
donauit socero Romani sanguinis usum.