# De Bello Civili sive Pharsalia 2.1.663-708

Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia, Book 2, lines 2.1.663-2.1.708. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/de-bello-civili-sive-pharsalia/2.1.663

cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus
haurit saxa uorax montesque inmiscet harenis,
ut, maris Aeolii medias si celsus in undas
depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
emineant, uel si conuolso uertice Gaurus
decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.
ergo, ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,
tunc placuit caesis innectere uincula siluis
roboraque inmensis late religare catenis.
talis fama canit tumidum super aequora Persen
construxisse uias, multum cum pontibus ausis
Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo
incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
non Eurum Zephyrumque timens, cum uela ratisque
in medium deferret Athon. sic ora profundi
artantur casu nemorum; tunc aggere multo
surgit opus longaeque tremunt super aequora turres.
Pompeius tellure noua conpressa profundi
ora uidens curis animum mordacibus angit,
ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae
ipsa maris per claustra rates fastigia molis
discussere salo spatiumque dedere carinis
tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis
multifidas iaculata faces. ut tempora tandem
furtiuae placuere fugae, ne litora clamor
nauticus exagitet neu bucina diuidat horas
neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas
praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
cum tacitas soluere rates. non anchora uoces
mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;
dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus
erigitur, pauidi classis siluere magistri,
strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentes.
dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,
quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem
Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto
inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
totque carinarum permixtis aequora sulcis
<Eruta feruescunt litusque frementia pulsant.> 703a
ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis
cum fato conuersa fides, murisque recepti
praecipiti cursu flexi per cornua portus
ora petunt pelagusque dolent contingere classi.

---

Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lucan.html.
