Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.469-3.1.513
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 3.1.469-513
Not analysed yet
at saxum quotiens ingenti uerberis actu
excutitur, qualis rupes quam uertice montis
abscidit inpulsu uentorum adiuta uetustas,
frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa
exanimat, totos cum sanguine dissipat artus.
ut tamen hostiles densa testudine muros
tecta subit uirtus, armisque innexa priores
arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo,
quae prius ex longo nocuerunt missa recessu
iam post terga cadunt. nec Grais flectere iactum
aut facilis labor est longinqua ad tela parati
tormenti mutare modum; sed pondere solo
contenti nudis euoluunt saxa lacertis.
dum fuit armorum series, ut grandine tecta
innocua percussa sonant, sic omnia tela
respuit; at postquam uirtus incerta uirorum
perpetuam rupit defesso milite cratem
singula continuis cesserunt ictibus arma.
tunc adoperta leui procedit uinea terra,
sub cuius pluteis et tecta fronte latentes
moliri nunc iam parant et uertere ferro
moenia; nunc aries suspenso fortior ictu
incussus densi conpagem soluere muri
temptat et inpositis unum subducere saxis.
sed super et flammis et magnae fragmine molis
et sudibus crebris et adusti roboris ictu
percussae cedunt crates, frustraque labore
exhausto fessus repetit tentoria miles.
summa fuit Grais, starent ut moenia, uoti:
ultro acies inferre parant, armisque coruscas
nocturni texere faces, audaxque iuuentus
erupit. non hasta uiris, non letifer arcus,
telum flamma fuit, rapiensque incendia uentus
per Romana tulit celeri munimina cursu.
nec, quamuis uiridi luctetur robore, lentas
ignis agit uires, taeda sed raptus ab omni
consequitur nigri spatiosa uolumina fumi,
nec solum siluas sed saxa ingentia soluit,
et crudae putri fluxerunt puluere cautes.
procubuit maiorque iacens apparuit agger.
spes uictis telluris abit, placuitque profundo
fortunam temptare maris. non robore picto
ornatas decuit fulgens tutela carinas,
sed rudis et qualis procumbit montibus arbor
conseritur, stabilis naualibus area bellis.