Latin · ~7 min
Book 3, lines 3.1.701-3.1.745
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 3.1.701-745
Not analysed yet
hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem,
uictor et incolumis summas remeabat in undas;
sed, se per uacuos credit dum surgere fluctus,
puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.
hi super hostiles iecerunt bracchia remos
et ratium tenuere fugam. non perdere letum
maxima cura fuit: multus sua uolnera puppi
adfixit moriens et rostris abstulit ictus.
stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
Lygdamus excussa Balearis tortor habenae
glande petens solido fregit caua tempora plumbo.
sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
uincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto
attonitus mortisque illas putat esse tenebras.
at postquam membris sensit constare uigorem
'uos', ait 'o socii, sicut tormenta soletis,
me quoque mittendis rectum conponite telis.
egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis
bellorum casus. ingentem militis usum
hoc habet ex magna defunctum parte cadauer:
uiuentis feriere loco.' sic fatus in hostem
caeca tela manu sed non tamen inrita mittit.
excipit haec iuuenis generosi sanguinis Argus
qua iam non medius descendit in ilia uenter,
adiuuitque suo procumbens pondere ferrum.
stabat diuersa uictae iam parte carinae
infelix Argi genitor, non ille iuuentae
tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
uictum aeuo robur cecidit, fessusque senecta
exemplum, non miles erat; qui funere uiso
saepe cadens longae senior per transtra carinae
peruenit ad puppim spirantisque inuenit artus.
non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,
distentis toto riguit sed corpore palmis.
nox subit atque oculos uastae obduxere tenebrae,
et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
ille caput labens et iam languentia colla
uiso patre leuat; uox faucis nulla solutas
prosequitur, tacito tantum petit oscula uoltu
inuitatque patris claudenda ad lumina dextram.
ut torpore senex caruit uiresque cruentus
coepit habere dolor, 'non perdam tempora' dixit
'a saeuis permissa deis, iugulumque senilem
confodiam. ueniam misero concede parenti,
Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi.