Latin · ~7 min
Book 4, lines 4.1.319-4.1.364
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 4.1.319-364
Not analysed yet
o fortunati, fugiens quos barbarus hostis
fontibus inmixto strauit per rura ueneno.
hos licet in fluuios saniem tabemque ferarum,
pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
infundas aconita palam, Romana iuuentus
non decepta bibet. torrentur uiscera flamma
oraque sicca rigent squamosis aspera linguis;
iam marcent uenae, nulloque umore rigatus
aeris alternos angustat pulmo meatus,
rescissoque nocent suspiria dura palato;
pandunt ora tamen nociturumque aera captant.
expectant imbres, quorum modo cuncta natabant
inpulsu, et siccis uoltus in nubibus haerent.
quoque magis miseros undae ieiunia soluant
non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter
stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum
spectat uicinos sitiens exercitus amnes.
iam domiti cessere duces, pacisque petendae
auctor damnatis supplex Afranius armis
semianimes in castra trahens hostilia turmas
uictoris stetit ante pedes. seruata precanti
maiestas non fracta malis, interque priorem
fortunam casusque nouos gerit omnia uicti,
sed ducis, et ueniam securo pectore poscit.
'si me degeneri strauissent fata sub hoste,
non derat fortis rapiendo dextera leto;
at nunc causa mihi est orandae sola salutis
dignum donanda, Caesar, te credere uita.
non partis studiis agimur nec sumpsimus arma
consiliis inimica tuis. nos denique bellum
inuenit ciuile duces, causaeque priori,
dum potuit, seruata fides. nil fata moramur:
tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
securumque orbis patimur post terga relicti.
nec cruor effusus campis tibi bella peregit
nec ferrum lassaeque manus: hoc hostibus unum,
quod uincas, ignosce tuis. nec magna petuntur:
otia des fessis, uitam patiaris inermis
degere quam tribuis. campis prostrata iacere
agmina nostra putes; nec enim felicibus armis
misceri damnata decet, partemque triumphi
captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
hoc petimus, uictos ne tecum uincere cogas.'
dixerat; at Caesar facilis uoltuque serenus
flectitur atque usus belli poenamque remittit.