Latin · ~7 min
Book 6, lines 6.1.1-6.1.47
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 6.1.1-47
Not analysed yet
Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis
inposuere iugis admotaque comminus arma
parque suum uidere dei, capere omnia Caesar
moenia Graiorum spernit Martemque secundum
iam nisi de genero fatis debere recusat.
funestam mundo uotis petit omnibus horam
in casum quae cuncta ferat; placet alea fati
alterutrum mersura caput. ter collibus omnis
explicuit turmas et signa minantia pugnam
testatus numquam Latiae se desse ruinae.
ut uidet ad nullos exciri posse tumultus
in pugnam generum sed clauso fidere uallo,
signa mouet tectusque uia dumosa per arua
Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
quemque uocat collem Taulantius incola Petram
insedit castris Ephyraeaque moenia seruat
defendens tutam uel solis turribus urbem.
non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur
humanusque labor facilis, licet ardua tollat,
cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis,
sed munimen habet nullo quassabile ferro
naturam sedemque loci; nam clausa profundo
undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor
exiguo debet, quod non est insula, colli.
terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,
templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
hic auidam belli rapuit spes inproba mentem
Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem
cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.
metatur terras oculis, nec caespite tantum
contentus fragili subitos attollere muros
ingentis cautes auolsaque saxa metallis
Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
extruitur quod non aries inpellere saeuus,
quod non ulla queat uiolenti machina belli.
franguntur montes, planumque per ardua Caesar
ducit opus; pandit fossas turritaque summis
disponit castella iugis magnoque recessu
amplexus fines saltus nemorosaque tesqua
et siluas uastaque feras indagine claudit.
non desunt campi, non desunt pabula Magno,
castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:
flumina tot cursus illic exorta fatigant,
illic mersa suos; operumque ut summa reuisat
defessus Caesar mediis intermanet agris.