Latin · ~7 min
Book 6, lines 6.1.184-6.1.227
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 6.1.184-227
Not analysed yet
tunc densos inter cuneos conpressus et omni
uallatus bello uincit, quem respicit, hostem.
iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;]
perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra.
illum tota premit moles, illum omnia tela,
nulla fuit non certa manus, non lancea felix;
parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum
atque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo,
et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt
tempora, nec quicquam nudis uitalibus obstat
iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis
perditis haesuros numquam uitalibus ictus?
hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis
obruat aut uasti muralia pondera saxi,
hunc aries ferro ballistaque limine portae
promoueat. stat non fragilis pro Caesare murus
Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,
ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse
aut culpa uixisse sua tot uolnera belli
solus obit densamque ferens in pectore siluam
iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[par pelagi monstris Libycae sic belua terrae]
sic Libycus densis elephans oppressus ab armis
omne repercussum squalenti missile tergo
frangit et haerentis mota cute discutit hastas:
uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem
confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
tot iaculis unam non explent uolnera mortem.
Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo
tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni
in caput atque oculi laeuom descendit in orbem.
ille moras ferri neruorum et uincula rumpit
adfixam uellens oculo pendente sagittam
intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,
cum iaculum parua Libys ammentauit habena,
se rotat in uolnus telumque irata receptum
inpetit et secum fugientem circumit hastam.
perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruento
informis facies. laetus fragor aethera pulsat
uictorum: maiora uiris e sanguine paruo
gaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus.