Latin · ~7 min
Book 6, lines 6.1.95-6.1.137
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 6.1.95-137
Not analysed yet
iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit,
igneaque in uoltus et sacro feruida morbo
pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,
sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum
aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis
corpora; nam miseros ultra tentoria ciues
spargere funus erat. tamen hos minuere labores
a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer
litoraque et plenae peregrina messe carinae.
at liber terrae spatiosis collibus hostis
aere non pigro nec inertibus angitur undis,
sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta
opsidione, famem. nondum turgentibus altam
in segetem culmis cernit miserabile uolgus
in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
et foliis spoliare nemus letumque minantis
uellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
quaeque per abrasas utero demittere fauces,
plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.
ut primum libuit ruptis euadere claustris
Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
non obscura petit latebrosae tempora noctis,
et raptum furto soceri cessantibus armis
dedignatur iter: latis exire ruinis
quaerit, et inpulso turres confringere uallo,
perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.
opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,
qua Minici castella uacant, et confraga densis
arboribus dumeta tegunt. hic puluere nullo
proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.
tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,
tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro
deberet, pauor attonitos confecerat hostes.
quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti
debuerant quo stare loco. qui uolnera ferrent
iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes,
tum quassae nutant turres lapsumque minantur,
roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.