Latin · ~8 min
Book 7, lines 7.1.460-7.1.503
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.460-503
Not analysed yet
ut rapido cursu fati suprema morantem
consumpsere locum, parua tellure dirempti,
quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur
inde manum, spectant. uultus, quo noscere possent
facturi quae monstra forent, uidere parentum
frontibus aduersis fraternaque comminus arma,
nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor
pectora constrinxit, gelidusque in uiscera sanguis
percussa pietate coit, totaeque cohortes
pila parata diu tensis tenuere lacertis.
di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur,
sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
cuius torta manu commisit lancea bellum
primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,
inuenta est prior ulla manus? tum stridulus aer
elisus lituis conceptaque classica cornu,
tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit
extremique fragor conuexa inrumpit Olympi,
unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
excepit resonis clamorem uallibus Haemus
Peliacisque dedit rursus geminare cauernis,
Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant
Oetaeaeque gemunt rupes, uocesque furoris
expauere sui tota tellure relatas.
spargitur innumerum diuersis missile uotis:
uolnera pars optat, pars terrae figere tela
ac puras seruare manus. rapit omnia casus
atque incerta facit quos uolt fortuna nocentes.
tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti,
arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
sed petitur solus qui campis inminet aer;
inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo
externum maculant chalybem: stetit omne coactum
circa pila nefas. ferro subtexitur aether
noxque super campos telis conserta pependit.
set quota pars cladis iaculis ferroque uolanti
exacta est! odiis solus ciuilibus ensis
sufficit, et dextras Romana in uiscera ducit.
Pompei densis acies stipata cateruis
iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,
uixque habitura locum dextras ac tela mouendi
constiterat gladiosque suos conpressa timebat.
praecipiti cursu uaesanum Caesaris agmen
in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem
quaerit iter. qua torta graues lorica catenas
opponit tutoque latet sub tegmine pectus,
hac quoque peruentum est ad uiscera, totque per arma
extremum est quod quisque ferit. ciuilia bella
una acies patitur, gerit altera; frigidus inde
stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.