Latin · ~7 min
Book 7, lines 7.1.641-7.1.684
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 7.1.641-684
Not analysed yet
uincitur his gladiis omnis quae seruiet aetas.
proxima quid suboles aut quid meruere nepotes
in regnum nasci? pauide num gessimus arma
teximus aut iugulos? alieni poena timoris
in nostra ceruice sedet. post proelia natis
si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.
iam Magnus transisse deos Romanaque fata
senserat infelix, tota uix clade coactus
fortunam damnare suam. stetit aggere campi,
eminus unde omnis sparsas per Thessala rura
aspiceret clades, quae bello obstante latebant.
tot telis sua fata peti, tot corpora fusa
ac se tam multo pereuntem sanguine uidit.
nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
mersa iuuat gentesque suae miscere ruinae:
ut Latiae post se uiuat pars maxima turbae,
sustinuit dignos etiamnunc credere uotis
caelicolas, uouitque, sui solacia casus.
'parcite,' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.
stante potest mundo Romaque superstite Magnus
esse miser. si plura iuuant mea uolnera, coniunx
est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.
ciuiline parum est bello, si meque meosque
obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?
omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras?
iam nihil est, Fortuna, meum.' sic fatur et arma
signaque et adflictas omni iam parte cateruas
circumit et reuocat matura in fata ruentis
seque negat tanti. nec derat robur in enses
ire duci iuguloque pati uel pectore letum.
sed timuit, strato miles ne corpore Magni
non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;
Caesaris aut oculis uoluit subducere mortem.
nequiquam, infelix: socero spectare uolenti
praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx,
causa fugae uoltusque tui fatisque negatum
parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert
a bello sonipes non tergo tela pauentem
ingentisque animos extrema in fata ferentem.
non gemitus, non fletus erat, saluaque uerendus
maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. non inpare uoltu
aspicis Emathiam: nec te uidere superbum
prospera bellorum nec fractum aduersa uidebunt;