Latin · ~8 min
Book 8, lines 8.1.242-8.1.288
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.242-288
Not analysed yet
quanto igitur mundi dominis securius aeuum
uerus pauper agit! dimisso in litore rege
ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens
et placidi Colophona maris, spumantia paruae
radit saxa Sami; spirat de litore Coo
aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit
sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae
conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi
occurrit tellus, nec se committere muris
ausus adhuc ullis te primum, parua Phaseli,
Magnus adit; nam te metui uetat incola rarus
exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus
iam Taurum Tauroque uidet Dipsunta cadentem.
crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,
et sibi consultum? Cilicum per litora tutus
parua puppe fugit. sequitur pars magna senatus
ad profugum collecta ducem; paruisque Syhedris,
quo portu mittitque rates recipitque Selinus,
in procerum coetu tandem maesta ora resoluit
uocibus his Magnus: 'comites bellique fugaeque
atque instar patriae, quamuis in litore nudo,
in Cilicum terra, nullis circumdatus armis
consultem rebusque nouis exordia quaeram,
ingentis praestate animos. non omnis in aruis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur
ut nequeam releuare caput cladesque receptas
excutere. an Libycae Marium potuere ruinae
erigere in fasces et plenis reddere fastis,
me pulsum leuiore manu fortuna tenebit?
mille meae Graio uoluuntur in aequore puppes,
mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras
quam subuertit opes. sed me uel sola tueri
fama potest rerum toto quas gessimus orbe
et nomen quod mundus amat. uos pendite regna
uiribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,
quemnam Romanis deceat succurrere rebus.
ast ego curarum uobis arcana mearum
expromam mentisque meae quo pondera uergant.
aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,
ardua quippe fides robustos exigit annos.
hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;
namque memor generis Carthaginis inpia proles
inminet Hesperiae, multusque in pectore uano est
Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum
et Numidas contingit auos. iam supplice Varo
intumuit uiditque loco Romana secundo.