Latin · ~7 min
Book 8, lines 8.1.701-8.1.744
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 8.1.701-744
Not analysed yet
hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
pertulit, hac illum summo de culmine rerum
morte petit cladesque omnis exegit in uno
saeua die quibus inmunes tot praestitit annos,
Pompeiusque fuit qui numquam mixta uideret
laeta malis, felix nullo turbante deorum
et nullo parcente miser; semel inpulit illum
dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,
carpitur in scopulis hausto per uolnera fluctu,
ludibrium pelagi, nullaque manente figura
una nota est Magno capitis iactura reuolsi.
ante tamen Pharias uictor quam tangat harenas
Pompeio raptim tumulum fortuna parauit,
ne iaceat nullo uel ne meliore sepulchro.
e latebris pauidus decurrit ad aequora Cordus.
quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri
infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras
ausus ferre gradum uictum pietate timorem
conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis
duceret ad terram traheretque in litora Magnum.
lucis maesta parum per densas Cynthia nubes
praebebat, cano sed discolor aequore truncus
conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis
eripiente mari; tunc uictus pondere tanto
expectat fluctus pelagoque iuuante cadauer
inpellit. postquam sicco iam litore sedit,
incubuit Magno lacrimasque effudit in omne
uolnus, et ad superos obscuraque sidera fatur
'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra
ut ferat e membris Eoos fumus odores,
ut Romana suum gestent pia colla parentem,
praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos,
ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes
proiectis maerens exercitus ambiat armis.
da uilem Magno plebei funeris arcam
quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;
robora non desint misero nec sordidus ustor.
sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
crine iacet subicique facem conplexa maritum
imperat, extremo sed abest a munere busti
infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'
sic fatus paruos iuuenis procul aspicit ignes
corpus uile suis nullo custode cremantis.