# De Bello Civili sive Pharsalia 9.1.1057-1108

Lucan, De Bello Civili sive Pharsalia, Book 9, lines 9.1.1057-9.1.1108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucan/de-bello-civili-sive-pharsalia/9.1.1057

scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
necubi suppressus pereat gener. o bene rapta
arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit
crimina Romano tristis fortuna pudori,
quod te non passa est misereri, perfide, Magni
uiuentis! nec non his fallere uocibus audet
adquiritque fidem simulati fronte doloris:
'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,
regis dona tui. peius de Caesare uestrum
quam de Pompeio meruit scelus; unica belli
praemia ciuilis, uictis donare salutem,
perdidimus. quod si Phario germana tyranno
non inuisa foret, potuissem reddere regi
quod meruit, fratrique tuum pro munere tali
misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma
mouit et inseruit nostro sua tela labori?
ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruis
ius gladio? uestris quaesita licentia regnis?
non tuleram Magnum mecum Romana regentem:
te, Ptolemaee, feram? frustra ciuilibus armis
miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas
altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.
uertissem Latias a uestro litore proras:
famae cura uetat, ne non damnasse cruentam
sed uidear timuisse Pharon. nec fallere uosmet
credite uictorem: nobis quoque tale paratum
litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
quam metui poterat discrimine gessimus arma:
exilium generique minas Romamque timebam:
poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
nil uenia plus posse dari. uos condite busto
tanti colla ducis, sed non ut crimina solum
uestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
et placate caput cineresque in litore fusos
colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
sentiat aduentum soceri uocesque querentis
audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert,
dum uitam Phario mauolt debere clienti,
laeta dies rapta est populis, concordia mundo
nostra perit. caruere deis mea uota secundis,
ut te conplexus positis felicibus armis
adfectus a te ueteres uitamque rogarem,
Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
contentus par esse tibi. tunc pace fideli
fecissem ut uictus posses ignoscere diuis,
fecisses ut Roma mihi.' nec talia fatus
inuenit fletus comitem nec turba querenti
credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.

---

Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lucan.html.
