Latin · ~7 min
Book 9, lines 9.1.922-9.1.969
Lucan, DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA 9.1.922-969
Not analysed yet
sic nox tuta uiris. at, siquis peste diurna
fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis
Psyllorumque ingens et rapti pugna ueneni.
nam primum tacta designat membra saliua,
quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem;
plurima tunc uoluit spumanti carmina lingua
murmure continuo, nec dat suspiria cursus
uolneris aut minimum patiuntur fata tacere.
saepe quidem pestis nigris inserta medullis
excantata fugit; sed, siquod tardius audit
uirus et elicitum iussumque exire repugnat,
tum super incumbens pallentia uolnera lambit
ore uenena trahens et siccat dentibus artus,
extractamque potens gelido de corpore mortem
expuit; et cuius morsus superauerit anguis
iam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.
hoc igitur tandem leuior Romana iuuentus
auxilio late squalentibus errat in aruis.
bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta
uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.
iamque illi magis atque magis durescere puluis
coepit et in terram Libye spissata redire,
iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,
surgere congesto non culta mapalia culmo.
quanta dedit miseris melioris gaudia terrae
cum primum saeuos contra uidere leones!
proxima Leptis erat, cuius statione quieta
exegere hiemem nimbis flammisque carentem.
Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit,
cetera curarum proiecit pondera soli
intentus genero; cuius uestigia frustra
terris sparsa legens fama duce tendit in undas,
Threiciasque legit fauces et amore notatum
aequor et Heroas lacrimoso litore turres,
qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
non Asiam breuioris aquae disterminat usquam
fluctus ab Europa, quamuis Byzantion arto
Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,
Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis.
Sigeasque petit famae mirator harenas
et Simoentis aquas et Graio nobile busto
Rhoetion et multum debentis uatibus umbras.
circumit exustae nomen memorabile Troiae
magnaque Phoebei quaerit uestigia muri.
iam siluae steriles et putres robore trunci
Assaraci pressere domos et templa deorum
iam lassa radice tenent, ac tota teguntur
Pergama dumetis: etiam periere ruinae.