Latin · ~1 min · Dactylic hexameter
Lines 4.1283-4.1287
Lucretius, De Rerum Natura 4.1283-1287
Not analysed yet
quod super est, consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?