Latin · Dactylic hexameter
Lines 4.348-4.388
Lucretius, De Rerum Natura 4.348-388
Not analysed yet
quod contra facere in tenebris e luce nequimus
propterea quia posterior caliginis aer
crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
obsiditque vias oculorum, ne simulacra
possint ullarum rerum coniecta moveri.
Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
propterea fit uti videantur saepe rutundae,
angulus optusus quia longe cernitur omnis
sive etiam potius non cernitur ac perit eius
plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
aera per multum quia dum simulacra feruntur,
cogit hebescere eum crebris offensibus aer.
hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
Umbra videtur item nobis in sole moveri
et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
aera si credis privatum lumine posse
indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
aer id quod nos umbram perhibere suemus.
ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
lumine privatur solis qua cumque meantes
officimus, repletur item quod liquimus eius,
propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
corporis, e regione eadem nos usque secuta.
semper enim nova se radiorum lumina fundunt
primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
propterea facile et spoliatur lumine terra
et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
illorum est; eadem vero sint lumina necne,
umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
an potius fiat paulo quod diximus ante,
hoc animi demum ratio discernere debet,
nec possunt oculi naturam noscere rerum.
proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.