Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.51-4.94
Lucretius, De Rerum Natura 4.51-94
Not analysed yet
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
mittier ab rebus summo de cortice eorum;
id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio quoniam mittunt in rebus apertis
corpora res multae, partim diffusa solute,
robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
et partim contexta magis condensaque, ut olim
cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
et vituli cum membranas de corpore summo
nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
ab rebus mitti summo de corpore rerum.
nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
praesertim cum sint in summis corpora rebus
multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
quo fuerint et formai servare figuram,
et multo citius, quanto minus indupediri
pauca queunt et sunt prima fronte locata.
nam certe iacere ac largiri multa videmus,
non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
et volgo faciunt id lutea russaque vela
et ferrugina, cum magnis intenta theatris
per malos volgata trabesque trementia flutant;
namque ibi consessum caveai supter et omnem
scaenai speciem patrum matrumque deorsum
inficiunt coguntque suo fluitare colore.
et quanto circum mage sunt inclusa theatri
moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
omnia conrident correpta luce diei.
ergo lintea de summo cum corpore fucum
mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
sunt igitur iam formarum vestigia certa,
quae volgo volitant subtili praedita filo
nec singillatim possunt secreta videri.
Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
consimiles ideo diffusae rebus abundant,
ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
ostia sunt, qua contendant exire coortae.