Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.513-4.555
Lucretius, De Rerum Natura 4.513-555
Not analysed yet
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
prava cubantia prona supina atque absona tecta,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
corpoream quoque enim constare fatendumst
et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
Praeterea radit vox fauces saepe facitque
asperiora foras gradiens arteria clamor,
quippe per angustum turba maiore coorta
ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
corporeis e principiis, ut laedere possint.
nec te fallit item quid corporis auferat et quid
detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
aurorae perductus ab exoriente nitore,
praesertim si cum summost clamore profusus.
ergo corpoream vocem constare necessest,
multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
Asperitas autem vocis fit ab asperitate
principiorum et item levor levore creatur;
nec simili penetrant auris primordia forma,
cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
et reboat raucum retro cita barbita bombum,
et Dauliades natae hortis ex Heliconis
cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
exprimimus rectoque foras emittimus ore,
mobilis articulat nervorum daedala lingua,
formaturaque labrorum pro parte figurat.
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
plane exaudiri discernique articulatim;