Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.599-4.639
Lucretius, De Rerum Natura 4.599-639
Not analysed yet
ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
incolumis transire potest, simulacra renutant;
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
praeterea partis in cunctas dividitur vox,
ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
ergo replentur loca vocibus abdita retro,
omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
at simulacra viis derectis omnia tendunt,
ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
saepe supra potis est, at voces accipere extra.
et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa
vox optunditur atque auris confusa penetrat
et sonitum potius quam verba audire videmur.
Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
plusculum habent in se rationis, plus operai.
principio sucum sentimus in ore, cibum cum
mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
siquis forte manu premere ac siccare coepit.
inde quod exprimimus per caulas omne palati
diditur et rarae per flexa foramina linguae,
hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
umida linguai circum sudantia templa;
at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
deinde voluptas est e suco fine palati;
cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
dum modo quod capias concoctum didere possis
artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
tantaque his rebus distantia differitasque est,
ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
disperit ac sese mandendo conficit ipsa.