Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.765-4.804
Lucretius, De Rerum Natura 4.765-804
Not analysed yet
praeterea meminisse iacet languetque sopore,
nec dissentit eum mortis letique potitum
iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
quod super est, non est mirum simulacra moveri
bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
tanta est mobilitas et rerum copia tanta
tantaque sensibili quovis est tempore in uno
copia particularum, ut possit suppeditare.
Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
clarandumst, plane si res exponere avemus.
quaeritur in primis quare, quod cuique libido
venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
anne voluntatem nostram simulacra tuentur
et simul ac volumus nobis occurrit imago,
si mare, si terram cordist, si denique caelum?
conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
omnia sub verbone creat natura paratque?
cum praesertim aliis eadem in regione locoque
longe dissimilis animus res cogitet omnis.
quid porro, in numerum procedere cum simulacra
cernimus in somnis et mollia membra movere,
mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
et repetunt oculis gestum pede convenienti?
scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
nocturno facere ut possint in tempore ludos.
an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
propterea fit uti quovis in tempore quaeque
praesto sint simulacra locis in quisque parata.
tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
hoc ubi prima perit alioque est altera nata
inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit.