# De Rerum Natura 4.889-931

Lucretius, De Rerum Natura, Lines 4.889-4.931. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lucretius/de-rerum-natura/4.889

et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
paulatim moles protruditur atque movetur.
praeterea tum rarescit quoque corpus et aer,
scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
per patefacta venit penetratque foramina largus,
et dispargitur ad partis ita quasque minutas
corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
contorquere et onus totum convertere nostrum;
quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
trudit agens magnam magno molimine navem
et manus una regit quanto vis impete euntem
atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
multaque per trocleas et tympana pondere magno
commovet atque levi sustollit machina nisu.
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inriget atque animi curas e pectore solvat,
suavidicis potius quom multis versibus edam,
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
ne fieri negites quae dicam posse retroque
vera repulsanti discedas pectore dicta,
tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
Principio somnus fit ubi est distracta per artus
vis animae partimque foras eiecta recessit
et partim contrusa magis concessit in altum;
dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
nam dubium non est, animai quin opera sit
sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
tum nobis animam perturbatam esse putandumst
eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
aeterno corpus perfusum frigore leti.
quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
unde reconflari sensus per membra repente
possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
perturbari anima et corpus languescere possit,
expediam: tu fac ne ventis verba profundam.

---

Lucretius, De Rerum Natura. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0550/phi001/phi0550.phi001.perseus-lat1.xml.
