Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 4.978-4.1029
Lucretius, De Rerum Natura 4.978-1029
Not analysed yet
per multos itaque illa dies eadem obversantur
ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
cernere saltantis et mollia membra moventis
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
auribus accipere et consessum cernere eundem
scenaique simul varios splendere decores.
usque adeo magni refert studium atque voluntas,
et quibus in rebus consuerint esse operati
non homines solum sed vero animalia cuncta.
quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
in somnis sudare tamen spirareque semper
et quasi de palma summas contendere viris
aut quasi carceribus patefactis
venantumque canes in molli saepe quiete
iactant crura tamen subito vocisque repente
mittunt et crebro redducunt naribus auras.
ut vestigia si teneant inventa ferarum,
expergefactique secuntur inania saepe
cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
donec discussis redeant erroribus ad se.
at consueta domi catulorum blanda propago
discutere et corpus de terra corripere instant,
proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
tam magis in somnis eadem saevire necessust.
at variae fugiunt volucres pinnisque repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes visaeque volantes.
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
multi depugnant gemitusque doloribus edunt
et quasi pantherae morsu saevive leonis
mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
multi de magnis per somnum rebus loquuntur
indicioque sui facti persaepe fuere.
multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
puri saepe lacum propter si ac dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,
totius umorem saccatum corporis fundunt,
cum Babylonica magnifico splendore rigantur.