Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.1250-5.1292
Lucretius, De Rerum Natura 5.1250-1292
Not analysed yet
nam fovea atque igni prius est venarier ortum
quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
horribili sonitu silvas exederat altis
a radicibus et terram percoxerat igni,
manabat venis ferventibus in loca terrae
concava conveniens argenti rivus et auri,
aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
posterius claro in terra splendere colore,
tollebant nitido capti levique lepore,
et simili formata videbant esse figura
atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
mucronum duci fastigia procudendo,
ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
materiemque dolare et levia radere tigna
et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
nec minus argento facere haec auroque parabant
quam validi primum violentis viribus aeris,
ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
nec poterant pariter durum sufferre laborem.
nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
porro aliud succedit et contemptibus exit
inque dies magis adpetitur floretque repertum
laudibus et miro est mortalis inter honore.
Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
et lapides et item silvarum fragmina rami
et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
posterius ferri vis est aerisque reperta.
et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
quo facilis magis est natura et copia maior.
aere solum terrae tractabant, aereque belli
miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
omnia cedebant armatis nuda et inerma.