Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 5.1341-5.1387
Lucretius, De Rerum Natura 5.1341-1387
Not analysed yet
Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
qui numero diffidebant armisque vacabant,
si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
non quierint animo praesentire atque videre,
quam commune malum fieret foedumque, futurum.
et magis id possis factum contendere in omni
in variis mundis varia ratione creatis,
quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
nec ratione alia possunt tam levia gigni
insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
et facere ante viros lanam natura coegit
quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
et sollertius est multo genus omne virile;
agricolae donec vitio vertere severi,
ut muliebribus id manibus concedere vellent
atque ipsi pariter durum sufferre laborem
atque opere in duro durarent membra manusque.
At specimen sationis et insitionis origo
ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
arboribus quoniam bacae glandesque caducae
tempestiva dabant pullorum examina supter;
unde etiam libitumst stirpis committere ramis
et nova defodere in terram virgulta per agros.
inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
temptabant fructusque feros mansuescere terra
cernebant indulgendo blandeque colendo.
inque dies magis in montem succedere silvas
cogebant infraque locum concedere cultis,
prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
collibus et campis ut haberent, atque olearum
caerula distinguens inter plaga currere posset
per tumulos et convallis camposque profusa;
ut nunc esse vides vario distincta lepore
omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
arbustisque tenent felicibus opsita circum.
At liquidas avium voces imitarier ore
ante fuit multo quam levia carmina cantu
concelebrare homines possent aurisque iuvare.
et zephyri cava per calamorum sibila primum
agrestis docuere cavas inflare cicutas.
inde minutatim dulcis didicere querellas,
tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
per loca pastorum deserta atque otia dia.