Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 6.357-6.399
Lucretius, De Rerum Natura 6.357-399
Not analysed yet
Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
concutitur caeli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
frigore enim desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
nam fretus ipse anni permiscet frigus aestum.
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut discordia rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aeer.
prima caloris enim pars est postrema rigoris;
tempus id est vernum; quare pugnare necessest
dissimilis inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
propterea sunt haec anni nominitanda,
nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
indicia occultae divum perquirere mentis,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
non faciunt icti flammas ut fulguris halent
pectore perfixo, documen mortalibus acre,
et potius nulla sibi turpi conscius in re
volvitur in flammis innoxius inque peditur
turbine caelesti subito correptus et igni?
cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
in terraque patris cur telum perpetiuntur
optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?