Latin · Elegiac couplet
LUDOVICI / PASCHALIS / ELEGIARUM / LIBER PRIMUS, AD LUNAM
Ludovik Paskalić, Carmina 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
O Dea, quae puro nitidum caput exeris ortu,
Totaque fraterno plena nitore micas:
Sic tuus in medias sua lumina proferat umbras
Frater, et occiduas tardius intret aquas;
Ut dum Luna tuos nondum ciet Hesperus ignes,
Tu cupido foveas Endimiona sinu:
Nunc age nocturnos in lucem extende iugales,
Inque vicem nitidi munera fratris obi.
Ne modo, dum charos gremio complector amores,
Delitias retegat lux inimica meas:
Et, quia adhuc priscis te suspicor ignibus uri
Haec ego non verear te Dea teste loqui,
Ire quod aeternum vellem (nisi fata vetarent)
Et sine te noctes, et sine fratre dies;
Scilicet obscuris ut saecula cuncta tenebris,
Atque una assidua nocte sepulta forent.
Sic ego perpetuo fruerer securus amore,
Tuque tuo posses Endimione frui.