# Carmina 2.5.1-46

Ludovik Paskalić, Carmina, EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM, lines 2.5.1-2.5.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.1

Hunc mihi Pierides gratum praestate laborem,
Ut nihil hic querulum, nil mihi triste sonet,
Et lauri virides, et odori cingite flores,
Et violae, et variae tempora nostra rosae,
Dum referam, quae pauca meus mihi dictat Apollo
Carmina, laetitia non aliena mea.
Ecquis enim taceat, quae gaudia percipit? ecquis
Possit laetitiam dissimulare suam?
Quum videat trepidis ut classis Barbara signis
Ambracio lateat victa timore sinu.
Hinc vero Euganeum trepidanti instare Leonem,
Clavigerumque poli pone subire Senem;
Et volucrem geminas gestantem fronte coronas,
Ardua Cesareas quae nitet ante rates,
Quos nuper sancto iunxerunt foedere Divi,
Foedere, Barbaricae quo minuentur opes;
Quo cadet Ismarii rabies antiqua Tiranni,
Et feret Hesperium Barbara terra iugum.
Non ego vana cano, sed mens praesaga futuri
Certius Euboica vaticinatur Anu;
Sunt etenim, quorum sequimur vestigia vates,
Pectore qui credant numen habere suo;
Et nos illud agit, venturaque dicere fata
Numen, et e multis pauca referre iubet.
Tempus enim, iam tempus adest, quo Barbara tellus
Submittet tumidum sub iuga nostra caput.
Cernere erit domitum leges mutare Niphatem,
Et dare iam victas ultima Bactra manus.
Spargentur totum victricia signa per orbem,
Discolor Eoas qua bibit Indes auqas,
Et qua, dum Titan aequalibus aestuat horis,
Assiduo medius uritur igne dies;
Quique latus Lybiae longe procurrit in austrum
Signiferi extrema de regione poli;
Quaque mari nostro, quam cernimus, occidit Arctos.
Alteraque opposito sydera ab axe micant;
Et qua regna novi priscis incognita mundi
Abluit occiduis maxima Thetys aquis.
Haec est terra Deum, mediis ubi fluctibus aurum
Nascitur, et variis copia plena bonis.
Non illic fastu, non ambitione laborant:
Quaeritur aut ullo res aliena dolo.
Non illic saevo miscentur bella tumultu,
Nec limes latos dirrimit ullus agros.
Omina sunt passim cunctis communia; cunctis
Unus amicitiae, pacis et ardor inest.

---

Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml.
