Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM, lines 2.5.91-2.5.102
Ludovik Paskalić, Carmina 2.5.91-102
Unproofread scanNot analysed yet
Quodque tuae tenuit series clarissima gentis
Praecipuum Veneta semper in urbe locum:
Quam, quod te tanto dignum cognovit honore,
Qui tenet in nostra relligione caput.
Sed quid plura moror ? iam carbasa poscit in altum,
Lenis ab occiduo quae venit aura polo.
Ite alacres, properate alacres: nil vestra retardet
Signa, nihil vestrum triste moretur iter.
Ite Deis ducibus; nam vos fortuna sequetur,
Et faciet tutas fasque piumque vias;
Et tandem celeri veniet victoria passu,
Cuius in aeternum fama superstes eat.