# Carmina 2.5.91-102

Ludovik Paskalić, Carmina, EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, AD MARCUM GRIMANNUM CLASSIS PONTIFICIAE PRAEFECTUM, lines 2.5.91-2.5.102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/2.5.91

Quodque tuae tenuit series clarissima gentis
Praecipuum Veneta semper in urbe locum:
Quam, quod te tanto dignum cognovit honore,
Qui tenet in nostra relligione caput.
Sed quid plura moror ? iam carbasa poscit in altum,
Lenis ab occiduo quae venit aura polo.
Ite alacres, properate alacres: nil vestra retardet
Signa, nihil vestrum triste moretur iter.
Ite Deis ducibus; nam vos fortuna sequetur,
Et faciet tutas fasque piumque vias;
Et tandem celeri veniet victoria passu,
Cuius in aeternum fama superstes eat.

---

Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml.
