Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM / LIBER SECUNDUS, IN OPUS F. DOMINICI BUCCHII AENCOMION
Ludovik Paskalić, Carmina 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui legis arcano conscripta volumina sensu,
Dogma salutiferi quae cecinere Dei:
In quibus humanis coeli doctrina figuris
Traditur, illoto non adeunda pede;
Cuius percipiunt oracula mistica soli,
Quos patris aetheri desuper afflat Amor:
Hunc tibi sume Ducem, quem si comitabere, certo
Certior ,incertas per gradiere vias.
Nec te decipient, qui blandis oblita verbis
Plurima sub modico felle venena tegunt.
Sirenas referunt cantus dulcedine quondam
Fallere Dulychias sic voluisse rates.
Hic tibi erit cautus contra Sirenas Ulixes,
Nec fallenda tuis auribus arma dabit:
Quodque fuit patribus deserta per arva vetustis
Ignea de summo lapsa columna polo;
Quod fuit eois divinum Regibus astrum,
Munera qui nato prima tulere Deo;
Hoc tibi divinae legis praecepta volenti
Discere (si credas) hic liber unus erit.