# Carmina 3.2.42-82

Ludovik Paskalić, Carmina, EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD AMNEM GURDUM, lines 3.2.42-3.2.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.2.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/3.2.42

Cui nihil in toto corpore turpe fuit.
Suspicor antiquos mendacia fingere vates,
Quum referunt veterum furta tot illa Deum:
Nam neque Laeda foret, neque dignor ulla priorum,
Esset ut in thalamis Iupiter usque tuis.
Ut Ganimedis avis: ut Taurus, et aureus imber,
Ut niveus fieres, haec meruisset, Olor.
Nec cantata tribus formosa Corinna libellis,
Nec nimius Galli flava Lycoris amor.
Lesbia nec docti versus celebrata Catulli,
Lydia nec latia facta beata lyra,
Nec Nemesis culti, nec Delia cura Tibulli,
Nec modo, quae tantum Cynthia nomen habet.
Digna nec ex priscis demum foret ulla puellis,
Ablueret niveos quae tibi vita pedes.
Sydera cur veteres non redditis invida vates,
Nostra quibus primum Sylvia surgat opus?
Aut mihi nunc vires cur non conceditis aequas,
Ut subeant humeri hoc onus omne mei?
Aeternum per me mea Sylvia nomen haberet,
Nec foret Aonio notior ulla choro.
Si tamen ingenio, vel si magis arte valemus,
Quicuid id est, Dominae serviat omne meae.
Sit mihi velle satis, dabit haec fortasse voluntas
Sedula, quod summa vix daret alter ope.
Forsitan et seros mea Sylvia vivet in annos,
Nec gemet alterius nobilitate premi.
Hanc ego Thessalicis volui pervertere Rhombis,
Surgeret in nostro quum nova flamma sinu.
Huius ego Illiricis sacravi nomina sylvis,
Lanigeras canerem quum puer inter oves.
Huius ego moestis deflevi fata querelis,
Falsa tulit, tantum quum mihi fama nephas.
Denique erit nostris notissima Sylvia libris,
Sola licet veteres invideatis avi.
Interea tu pro meritis mea Sylvia tantis,
Dulcia fige meis oscula mille genis,
Et mea cinge tuis formosis colla lacertis,
Et tege me tepido spes mea sola sinu.
Si quid et ulterius dederis, Craesumque, Midamque,
Vincam Divitiis; et Iove maior ero.

---

Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml.
