Latin · Elegiac couplet
EIUSDEM ELEGIARUM LIBER TERTIUS, AD HIERONYMUM BERTUTIUM ATTICUM CONSOLATIO / IN MORTE CONIUGIS, lines 3.6.1-3.6.46
Ludovik Paskalić, Carmina 3.6.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Attice, Romuleae quem summa peritia linguae
Pene facit magno cum Cicerone parem;
Cuius rarus honos, vulgataque gloria lumen
Astruit Illirico non mediocre solo.
Legimus assiduis tua carmina plena querelis,
Elicit e medio quas tibi corde dolor;
Coniugis extinctae dum tristia funera defles,
Abstulit a thalamo quam fera parca tuo.
Me quoque crede tui partem sentire doloris:
Hoc tuus ex veteri foedere poscit amor;
Qui non illachrymat, flentem dum cernit amicum,
Nescit Amicitiae quid sibi iura velint.
Ergo amor, et pietas, duo maxima vincula mentis,
Saepe tuis cogunt me lachrymare malis:
Nam neque tot lachrymas, neque tot suspiria fundit
Orba parens uteri pignore facta sui:
Perdidit unanimem nec quum soror anxia fratrem,
Qui lux una suae, spesque sororis erat:
Filia nec gemino pariter viduata parente,
Nil videt in vacua quae superesse domo:
Denique ,si pariter coeat genus omne dolorum,
Pars tamen, omne tui parva doloris erit.
Alcyonum sunt victa tuis lamenta querelis,
Quae renovant tumidi quum fremit ira maris;
Et gemitus quem tristis agit sine compare, Turtur
Et cum Threicia pellice moesta soror.
Urit adhuc animam stimulis praesentibus aegram,
Quae volat ante oculos coniugis umbra tuos.
Haec te pervigiles cogit traducere noctes,
Et lachrymis viduum saepe rigare torum.
Spinosas serit illa tibi sub pectore curas,
Et claro offundit nubila nigra die.
Hoc sine nulla tuae veniunt solatia menti,
Esse nihil gratum, nil tibi dulce potest.
Quicquid erat gratum, quicquid tibi dulce, sepultum est:
Delitias operit invida terra tuas.
Illa tegit lususque tuos, risumque, iocosque:
Obruit illa animi gaudia cuncta tui.
Sed tu ,dum lachrymas, dum questus fundis inanes,
Surdaque dum gemitus dissipat aura tuos:
Forsitan illa tuos ridet secura labores
Flammiferi summa de regione Poli;
Hic ubi coelicolum sedes tenet aurea Regem,
Aureaque aethereos continet aula patres:
Nam, si quid spectata fides, probitasque meretur,
Denique si sanctis moribus astra patent;