Latin · Dactylic hexameter
Liber quartus, EIUSDEM SYLVA AD GALLIAE / REGEM RELIQUOSQUE / PRINCIPES CHRISTIANOS, lines 4.1.95-4.1.137
Ludovik Paskalić, Carmina 4.1.95-137
Unproofread scanNot analysed yet
Impius Helaei nec Barbarus accola Ponti
Dardanii cineris rumpet clamore quietem.
Proiice tela manu sanguis meus :aspice quo te
Extra aequi rectique vias dolor impius aufert;
Et bellis accinge tuos melioribus ausus,
Iustaque in Ismarias infer tua signa Phalanges.
Quod fortuna decus? quales tibi fata tryumphos
Hinc tribuent? quantisque virum cum plausibus ibit?
Ipsa etiam gelido, quae praeiacet Hellesponto,
Urbs Regina Asiae, toti licet imperet orae
Aeoae, super et multas caput efferat urbes;
Totque suum videat cunctis inpartibus orbis
Ferre iugum reges; sine te tamen esse videtur,
Non secus ac Matrona suo discreta marito.
Novit enim sua deberi tibi sceptra, tuisque
Natorum natis, et qui nascentur ab illis,
Novit enim quantis orientis gloria rebus
Auspitio producta tuo se tollet in auras:
Teque sibi totis (ut dignum est credere) votis
Exoptat, poscitque suis tua lilia terris.
Eya igitur iam sume manu rationis habenas,
Et cursus animi late compesce vagantis.
An nescis cui bella moves? quem tendis in hostem?
Quem petis irarum impatiens victricibus armis?
Non pudet ah dirum cognata in viscera ferrum
Stringere, et innocuas damna in comunia gentes,
In commune nephas stimulis urgere malignis?
Quin potius, missis odiis, causisque malorum,
Praevaleat pietatis amor, nexuque perenni
Amborum placidas iungat concordia mentes,
Quas nequeat fortuna sua turbare procella,
Nec nova suspitio, nec caecus solvere livor.
Tu quoque, qui victor superas expandis ad auras
Victrices Aquilas Caesar, tua signa, per undas
Occiduas, et regna novi tibi subdita mundi,
Quicquid id est, tantas penitus quod mulceat iras,
Cognato concede tuo non multa petenti,
Mansuramque diu tandem componite pacem:
Atque ambo comitante Deumque hominumque secundo
Auspitio, pariterque animis, et viribus auctis
Vertite in Eoos vexilla infesta tirannos,
Et CHRISTI proferte fidem Christique sepulchrum
Priscorum nobis exemplo reddite avorum.