Latin · Dactylic hexameter
Liber quartus, DE SPECU CORYTIO SILVA, lines 4.2.2.100-4.2.2.149
Ludovik Paskalić, Carmina 4.2.2.100-149
Unproofread scanNot analysed yet
At vero inferius, ubi se rursus in arctum
Cogit Sylva patens, et densior imminet aer,
Mista strepunt rauco Mimalonia cimbala cornu
Bassaridum pulsata manu, lituique tubaeque
Sistraque,et horrisonis crepitantia tympana bombis:
Illic pampineis frontem redimita corollis
Cuncta corimbiferi versatur turba Lyaei,
Et quatit implexos haederis per devia Thyrsos:
Ebrius ante alios pando silenus asello
Fertur, et incerto mutu ans pede lampada vibrat,
Non intellectis implens clamoribus auras.
Hinc deducta novos ostendit semita campos
Lucis egens, atque angusto vix pervia calle:
Quoque magis teritur, magis hoc formidinis affert.
Nanque hic e medio fractae telluris hiatu
Ingens se fluvius superas ostendit ad auras,
Coeruleaeque undas et fluctus volvit amaros,
Rursus et in primo sub terras mergitur ortu,
Cum sterpitu et magno cursum comitante fragore,
Vorticibusque fremens, et spumis turbidus atris,
Nec quenquam licet audentem, maris obiice vasti
Ulterius penetrare sinit, ubi cognita nulli
Camporum spacia, et luci cernuntur opaci,
Admiranda Deum, caecis arcana cavernis.
Forsitan et vera est, quae fertur fama, superbos
Terrigenas olim coelum affectasse Gigantes,
Et bellum movisse Deis, et Pellion Ossae
Imposuisse super, subiectoque Ossan Olimpo,
Et iam syderibus captis per tecta Deorum
Infandas sparsisse faces, et victa timore
Numina sub variis se se occuluisse figuris,
Tum plenum terrore Iovem vix fulmina dextra
Tollere, vix tantam potuisse avertere cladem,
Et tandem summa coeli super arce fugatum
Nymborum fregisse fores, pluviasque nivesque
Emisisse, feris laxasse et vincula ventis,
Grandinibusque geluque atras sparsisse procellas,
Fulguraque et fracta generata tonitrua nube,
Saevaque sulphureis stridentia fulmina flammis:
Tum demum affestos montes ad sydera, versis
In preceps cecidisse iugis, saevosque Gigantas
Fulminis afflatos flammis; hinc inde per orbem
Disiectos, tantam late sparsisse ruinam:
Quorum de numero membrorum mole, Typhaeum
Et longe ante alios rabie et feritate priorem
His demum cecidisse locis; vinctumque cathenis
Crura manusque suae poenas persolvere culpae,
Frustra indignantem, et terras cervice moventem,
Dum miser Enceladus flagrantem concutit aethnam,
Et premitur Siculi non sola mole Pachyni.