# Carmina 4.2.2.200-214

Ludovik Paskalić, Carmina, Liber quartus, DE SPECU CORYTIO SILVA, lines 4.2.2.200-4.2.2.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/4.2.2.200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ludovik-paskalic/carmina/4.2.2.200

Quo iam transactae sapienter praemia vitae
Accipiant, vivantque omnes sine fine per annos,
Delitiasque iocosque inter ludosque perennes.
Quos inter te, meque etiam, non ultima sedes
Aemiliane manet: nam tu foelicibus usus
Auspicis Venetae res prima ab origine gentis
Orsus ad haec cultis narrasti tempora libris,
Quae non indignum tanto te munere reddunt.
Ast ego (si pia fata sinant) dum vita supersit,
Nunquam carminibus desistam tollere clarum
Huius et huius opus, mihi quae venientibus annis
Corytias forsan tribuent post funera Sylvas.
Sed tamen, hoc ut cunque cadat; Deus optimus orbis
Conditor atque opifex, manuum miranda suarum
Haec olim saeclis linquit monumenta futuris:

---

Ludovik Paskalić, Carmina. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/paskalic-l-c.xml.
