Latin · Dactylic hexameter
Liber quartus, AD PONTIFICIAE CLASSIS PRAEFECTUM MARCUM GRIMANUM. PROTHEUS, lines 4.4.43-4.4.91
Ludovik Paskalić, Carmina 4.4.43-91
Unproofread scanNot analysed yet
Nam neque praeteriti quondam videre parentes,
Nec seri poterunt unquam vidisse nepotes,
Quod tibi nunc spectare datur:da thura, precesque
Coelitibus, meritisque Deum fer munera templis.
En decus ille orbis, geminae cui cura Volucris
Credita, quae duplici frontem insignita corona
Caesaris nitet in signis expansa per auras,
Cuius honoratum spatiosa per aequora nomen
Quocumque auditum fuerit, praeconia mille,
Mille trahit partas permulta pericula laudes.
Nec minus et Veneti spes non extrema Senatus,
Ipse sui faustum faciens sibi nominis omen,
Cui commissa sacri sunt aurea frena Leonis;
Totque alii Proceres, quos utraque clara tryumphis
Protulit Hesperia, insignes seu munia pacis,
Sive horrenda feri tractent discrimina Martis,
Aequoreas ducent circum tua littora pompas,
Et partum domito statuent ex hoste trophaeum.
Quin longe ante alios pollens virtute, suisque
Ad non vulgares meritis evectus honores
Iuliaci Patriarcha fori; cui maximus orbis
Pastor, in hoc referens terrarum carcere Christum.
Ceu magis ante alios habili foelicia Petri
Signa uni gestanda dedit: tua parva subibit
Moenia, cui tantam promittunt numina laudem,
Tot titulos, tantumque decus venientibus annis,
Ut quascunque suis terras, quaeque aequora lustrans
Phoebus oberrat equis, partae lux fulgida famae
Impleat, et totum volitet diffusa per orbem.
Tempus enim veniet (si qua est prudentia veri
Vera mihi) quo corporea compage solutus,
Qui nunc alta regit Magnae Capitolia Romae,
Postquam Cumaeos, Pyliosque aequaverit annos,
Mille gravis meritis superas ascendat ad arces.
Cuius in eccessu votis communibus omnes
Cardinei fratres coelesti a cardine dicti
Te facient sacro dignum Grimanne Tyara.
O te felicem, qui summo e culmine mundi
Sub pedibus Grimanne tuis Regesque Ducesque
Despicias, et cuncta tuo pendentia nutu.
Foelices populos, foelicia saecula, quae te
Suspicient Mundi sublimia frena regentem;
Ducenturque tuae sacro moderamine virgae
Non per harenosae deserta incommoda terrae,
Sed per iter placidum, quo numquam pabula, numquam
Deficiant vitrei per prata virentia fontes,
Quo mollis tegat umbra gregem, non frigus adurat,
Non calor infestet, donec pastore sub uno
Unius auspiciis, uno claudatur ovili.